- XENOCRATES
- I.XENOCRATESPhilosophus, Platonis auditor, praeceptor Polemonis, cum princeps quondam intentatae legationis iret ad Antipatrum, a quo omnium exspectatio erat, nihil non illô orante impetrari posse, reliquis sociis humaniter exceptis, in conspectum vix quidem admissus est, quod suspectus haberetur. Tune versus ad socios Xenocrates, benesicium accipere dixit, quod se unum Antipater suae in Athenienses ingratitudivis et perfidiae testem vereretur; et dicere incipientem, nunc obstrependo, nunc obsecrando tacere Antipater coegit, cui in orando Phocion legationis comes successit. Ad hunc misit Alexander dono triginta talenta auri. Ille autem statim remittens ait, Regibus non Philosophis opus esse pecuniâ. Suidas.II.XENOCRATESChronica edidit, teste Etymologô in Α᾿ςςυρία. Quis hic fuerit, haud facile cognoscas. Nam praeter Chalcedonium (de quo supra, et Vossius, Hist. Graec. l. 1. c. 8.) fuit et Xenocrates Ephesius, cuius Plin. l. 37. c. 2. meminit. Fuit etiam Xenocrates Aphrodisiensis, qui de Animalibus commentatus est, teste Artemidorô Oneirocr. l. 4. c. 24. Fuit et Xenocrates insignis pingendi et caelandi artifex, de quo Plin. l. 34. c. 8.III.XENOCRATESalter Philosophus, modestiâ nihil superiore inferior, sctipsic domesticum auspicium, quomodo videl. cum aut mustela, aut serpens, aut his similia apparent, quid portendere soleant. Suidas.IV.XENOCRATESfil. Agathenoris, Chalcedonius, auditor Platonis, qui in Academia Speusippe successit et 25. ann. docuit. Adeo tardus ingeniô fuit, ut cum illum Plato Aristoreli compararet, alterum frenô, alterum calcaribus indigere diceret. Hic Philosophorum severissimus exstitit. Ferunt enim, cum Phryne nobile scortum, deditâ operâ a quibusdam intra eius cellam missa esset, atque ab eo orans lectuli partem accepisset, dem umque, imperfectô opere discessisset, dixisse, se non a viro, sed a statuâ venisse. Eius verbis tanta fides adhibebatur, ut cum iniurati nullius testimonium admitteretur, huic iniurato crederetur. Munera ab Alexandro M. oblata generose respuit, legatisque victus ratione osteusâ, En! pecunia, inquit, vestrâ opus non habeo. Dixit, numquam silentium nocuisse: Discipulum, rerum Mathematicarum rudem non admisit. Scripsit libros 6. de Natura; totidem de Philosophia; Unum de divitiis etc. Diog. Laert. l. 4. de Philos. Vide quoque Gesner. in Biblioth. et Voss. de Hist. Graec. l. 3. p. 423. Hunc Athenienses aliquando vendiderunt, ut ita in exilio degens frangeretur. Obiit 82. aetatis suae annô, quum noctu forte in sartaginem offendisset.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.